- ATRAX
- I.ATRAXAetoliae fluv. qui infunditur Ionio, et ab eo est initium Achaiae. Catullus, Epigr. 96. v. 5.Smyrna cavas Atracis penitus mittetur ad undas.Vide Strab. l. 9. et Plin. l. 4. c. 2.II.ATRAXPrinceps fuit Thessaliae, pater Hippocrateae, Lutatio ad Statium l. 1. Theb. 106. qui sui nominis urbem constituit, penes Theslaliam, unde ea tota Atracia vocata est, uti diximus in voce Atrax et Atracia. Steph. Α῎τραξ καὶ Α᾿τρακία πόλις Θεςςαλίας τῆς πελασγιώτιδος μοίρας. ενλήθη ἀπὸ Α῎τρακος τοῦ Πηνειοῦ καὶ Βουρᾶς παιδὸς κτιςθεῖσα, Atrax et Atracia: urbs Thessaliae Pelasgiotidis: sic antem dicta est ab Atrace, Penei et Burae filio, qui eam condidit. Inde Atracium quoque venenum, in Lunae labore, Val. Flacco l. 6. v. 447.Quamvis Atraciô Lunam spumare venenôSciret, et Aemoniis agitari cantibus umbras.Apud Propertium Atraciae orae, pro remotis, l. 1. Eleg. 8. v. 25. Apud Catullum item, in Smyrnam Cinnae, Epigr. 96. v. 5. quorum uterque alludit ad Magicas praestigias. De Lunae labore et tinnitu, quô illa iuvare credebatur, nos infra. Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Papinium Statium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.